Pagina:Disputatio medica inauguralis de merocele, vel hernia crurali.pdf/22

Haec pagina emendata est

Huic autem Cooperi sententiae adversatur experientia, cruralis enim Hernia minima est. Res peculiares quae hanc speciem comitantur, chirurgis anatomicisque per aliquod tempus posteaquam existere compertum est, ignotae erant; perque hoc tempus, modum operandi et incertum et saepissime periculosum fuisse oportet.

Gimbernatus, chirurgus Hispaniensis, primus fuit qui de hac parte annuli cruralis, quae stricturam formabat, consideranda monuit; ideoque optimum modum opertionis ad removendum monstravit. Haec res principum chirurgorum anatomicorumque attentionem exinde occupavit, atque laboribus Monro, Hey, Lawrence, et Cooper plene elucidata est. Haec species saepius in foeminis quam in maribus, propter ampliorem magnitudinem cruralis arcûs, latitudinemque aciei internae pubi proximae, occurrit,