Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/17

Haec pagina nondum emendata est

15


agentem) incarcerat. Fingit thesauri communis pecuniam apud patrem secum remansisse, exigit ab illo 10000 talerorum, clam autem per cruciatuum terrores sciscitatur, an ipse a patre suo audiverit Cantemyrium quoque fuisse in ejus consensu. Iuvenis dicit se neque datris sui conspirationem sensisse, nedum Cantemyrii. Patremque si hoc facinus tentaverit, juste ponam luisse, se autem ab patris consilii alienum, eorumque ignarum fuisse. Ita nihil Duca proficiens, promittit juveni, illum a summa pecuniæ soluturum, et aulico aliguo officio ornaturum, si scripto dederit, socrum suum Caniemyrum, socium conspirationis coram tribunali, dixerit. Generosus et magnanimus juvenis, malle se mori dicit, quam justum hominem injuste criminari. Desperato eventu Duca, pecuniam totam ab juvene per diversas incarcerationes, alque cruciatuum terricula tyrannice, et injuste exigit, promittit juvenis Lupul se daturum, dummodo a vinculis bonis obsidibus solveretur, ut possit nimirum suas possessiones vendere, quorum pretio, desiderium principis expleret. Datur ili facultas sub bonis obsidibus e carceribus exeundi, sed occultum mandatum dat, ne aliquis baronum se vadem, aut obsidem pro illo ponat; rogat juvenis omnes suos cognatos, barones, aliosque paternos, quos putabat amicos; omnes hoc se præstare posse negant, excusantque se, ne pro illo obsides facti, in principis suspitionem incidant. Cantemyr cum videt, generum suum tam tyrannice vexari, et sine ulla misericordia a satellitibus molestari, (satellitibus enim ordinata erat illa pecunia) supremo Bulukbaszi dicit, ut generum solvant, se autem intra decem dies illam pecuniam soluturum, et dato chirographo, generum e carceribus liberat. Hoc audito Duca, magis furore incenditur, et accersito Cantemyrio, «Quare,» inquit, «vadem te posuisti pro filio hominis, qui nudius tertius in caput meum conspiraverat, et justo judicio debitam luit pœnam, nimius tuus iste erga illum amor plus est quam sponse deberetur; poteras enim tu tibi alium sponsum invenire, cujus patres non essent tali macula aspersi. Quis enim filium suum, tu filiæ desponsare» (sic). Respondet Cantemyr «quod Bogdanus juste, et publico judicio decapitatus fuit omnes novimus. Quod autem filius ejus, quem secundum ecclesiasticas institutiones sponsum filie mes sumpseram, fuerit in eodem cum parente crimine, non audivimus, neque justum esse putavi Domine Princeps, quocunque modo, mortuo patre, innocentis juvenis desponsationem spernere, in quo conculcarentur Ecclesiastica instituta et dati verbi honos. Quoad pecunie solutionem non plus genero meo, quam militi tuo me beneficium prestitisse ar-