Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/470

Fuit in emendando quaedam difficultas
465
logices institutionis

Item ex fallaciis quæ in rebus positæ sunt, est ignoratio Elenchi, (hæc apud Latinos semper redditur pro argumento Sophistico, vel cavillatorio,) quando colligitur id, quod est tantum[Nota marginalis:p. 90] apparenter Contradictorium propositionis concessæ. Item est fallacia principii, quando idem probatur per idem Et fallacia Consequentis, in qua ex consequente infertur antecedens, vel ex opposito antecedentis, oppositum consequentis. vg:


Si homo est, animal est,

Ergo, si non est homo non est animal.

Est et fallacia non causæ, ut causæ, vg: Quando falsitas conclusionis ex una præmissa proveniens, tribuitur alteri præmissæ, quæ vera est.

Item fallacia fit in propositionibus, quæ nullum affixum aut particularitatis, aut universalitatis signum. vg:

Homo est animal,

Asinus est animal,

Ergo, homo est asinus.

In istius refutatione supponendum est, vg: Omnia quæ sunt in necessaria materia semper ad universales, quæ autem in contingenti materia ad particulares revocari, et ita fient veræ.[Nota marginalis:p. 91] et succinctius dicam, omnem sophisticum Elenchum solvi vel jungendo quod dividit, vel dividendo quod conjungit, vel obscurum explicando sensum, ita enim per voracissimum Logicæ Ignem omnia repurgata, exortoque Iustitiæ sole obscurissima fallaciæ, aut mendacii Caligo delebitur, ita ut velimus nolimus, etiam occlusis oculis, non solem ipsiusque infinitam, infallibilemque, Iustitiam ab oriente progredi fateamur, Cuius beneficio vivimus, movemur, sentimus, intelligimus, et sumus. Cuius famosissimum nomen sit benedictum, Mine, et semper, sæcula sæculorum. Amen.