Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/468

Fuit in emendando quaedam difficultas
463
logices institutionis

Probabilitatis varii sunt gradus. alia enim sunt de se, et primo, quibus unusquisque statim assentitur, alia autem probatione indigent.

Item Syllogismi probabilis natura ex eius effectu explicatur,[Nota marginalis:p. 87] parit enim quandam opinionem, quæ formidini (sic) cuidam coniungitur, dubitaturque de opposito.

Isti persimilis est syllogismus dialecticus, mos enim est Dialecticorum de qualibet re probabiliter disserere.

Idem et Topicus vocatur, h locis quibusdam quos Græci τόπος vocant, etiam Arist: artem topicam et libros topicos appellant. itaque metaphoricé singula argumentorum genera loci, aut sedes quædam nominantur. Ex quibus locis alii dicuntur extrinseci, ut, Præiudicia, Fama, Testes, Tabula., Iusiurandum, alii autem intrinseci, ut, a. Definitione rei, a Partium enumeratione, a Contrariis, ab Adiunctis, seu Circumstantiis, ab Antecedentibus, a Consequentibus, a Repugnantibus, a Causis, ab Effectibus, a Comparatione maiorum, aut minorum, aut parium aliisque id genus.


Caput III : De Sophismate, seu Syllogismo Sophistico.

Is est qui concludit ex propositionibus, saltem apparenter veris,[Nota marginalis:p. 88] aut probabilibus, quæ tamen non sunt tales; sed vel concessa negando, vel totaliter falsa admittendo, ita uta ut respondens ad metam non loqui dictam perductus, quasi suspensus hæreat, mentisque confusionem patiatur.

Scias igitur multiplex esse fallaciarum genus. aliæ enim in verbis, aliæ autem in rebus positæ sunt. Ex verborum prima dicitur, fallacia æquivocationis, vg:

Quæcunque expediunt sunt bona,

Atqui interdum mala expediunt,

Ergo mala interdum sunt bona.