Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/462

Fuit in emendando quaedam difficultas
457
logices institutionis

tertius modus :

fe Nullus homo est lapis,

sti Agates est lapis,

no ergo Agates non est homo.


quartus modus :

ba Omnis adamas est lapis,

ro Socrates non est lapis,

co. ergo, Socrates non est adamas.

Una negans præeat, nec maior sit specialis.


Primo enim ex puris affirmativis nihil concludit hæc figura, vg:

Omnis homo est animal,

Sed omnis equus est animal,

Ergo Omnis equus est homo.


Ratio est, quia medius terminus non distribuitur ut satis patet.[Nota marginalis:p. 79] Secunda in hac figura ex maiori particulari nil sequitur, vg:

Aliquod animal non est rationale,

Atqui omnis homo est rationalis,

Ergo aliquis homo non est animal,


non valet, quia in maiori animal non distribuitur cum tamen distribuatur in hac conclusione negativa.


Caput VIII : De Tertia figura Syllogismi.

Tertia tandem figura Syllogismi tres habet proprietates.

Prima, quod medius terminus,subiiciatur, et in maiori, et in minori.

Secunda proprietas est, quod minorem semper habeat affirmativam, sicuti et prima figura habet.

Tertia proprietas est, quod huius figuræ conclusio sit semper particularis.

Ista sex habet modos, vg:[Nota marginalis:p. 60]