Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/461

Fuit in emendando quaedam difficultas
456
compendiolum universæ

Minor enim est exclusiva, et consequenter æquivalens negativa, Modus his valere dicitur in modis indirectis, ut in Pareso, vide inferius.

Secundo ex maiori particulari nil concluditur. vg:

Aliquod animal est homo,

Sed omne brutum est animal, ergo

Aliquod brutum est homo.

Non valet, quia medius terminus, vg: hi.. animal, in antecedente non distribuitur, et consequenter nec servatur in eo dictum de omni.


Caput VII : De Secunda figura Syllogismi.

Secunda figura tres habet proprietates, et prima est, quod [Nota marginalis:p. 78]medius terminus prædicetur et in maiori, et in minori. Secunda est, quod maior, et minor nunquam simul sint affirmativæ. Tertia est, quod conclusionem semper habeat negativam. Ista quoque 4 habet modos.

primus modus :

ce Nullus homo est lapis,

lan Omne adamas est lapis,

tes ergo Nullus homo est adamas.


secundus modus :

ea Omnis adamas est lapis,

mes Nullus homo est lapis,

tres ergo Nullus homo est adamas.

Una negans præeat, nec maior sit specialis.