Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/418

Haec pagina emendata est

AD LECTOREM HUMANISSIMUM


Parva dicere, magna discere sapientum nobilissimam esse artem recusabisne charissime Lector? cum parva sapientum vel dictis, vel scriptis omnia prolixitatis superent montium cacumina, nam infima quasi ab aliis audiri altissima autem ab ipsis detonare erumpunt fulmina. parva quidem eorum dici patiuntur ea quæ tàm speculative, quàm practicæ magnitudinis sub se congregatam continent quantitatem, et ad quæ grandia, vel omnia supplicantur ingentia. Quos et ipso ut potè sectator (nondum actu, sed potentia) imitatus, quæque ex particula actu, en tibi universæ Logicæ compendiolum dedicatum profero, pauca enim plurima, particulæque totum comprehendentes (ni fallor) te in ipso repirire existimo, eóque hilaritèr suscepto, ab antiquitate traditarum thesauri disciplinarum, brevi te (si incessanter compotem esse infallibilitèr sperato, et vale: – Devotissimus ac benevolus Ioannes Demetrius C. K. V. P. Terrarum Moldaviæ.