Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/88

Haec pagina nondum emendata est
78
DEMETRII CANTEMIRI

praeest quoque curtenis, id est aulicis, sive istis nobilibus quorum stirps nondum ad baronatus dignitatem pervenit. Signum suae dignitatis, bullam maiorem aurea catena pendentem in collo, baculum auro pictum manu gestat. Florente adhuc Moldavia, Moncastri, quod hodie Akkierman vocant, praefectura ei gradui annexa erat; posteaquam vero ea Turcarum armis Moldaviae ademta fuit, decimae Czernauciensis agri ipsi stipendii loco tributae fuere.

2. Vornikul de Czara de Dzios, procurator inferioris Moldaviae, omnia negotia illius provinciae in aula principum expedit, iudiciis cunctis in ea regione praeest, lites audit, diiudicat, capitalis criminis reos, fures, homicidas, sacrilegos et alios huius generis facinorosos, inscio etiam principe, supplicio afficere potest; atque in eius potestatis insigne baculum auro pictum gestat. Olim, cum Bassarabia adhuc Moldaviae pars esset, Cilia ipsius imperio submissa erat, ea vero urbe Moldavis extorta, Barladi praefectura ipsi concessa est, ubi, cum ipsum in aula semper versari muneris ratio et provinciae necessitates postulent, binos minoris ordinis vornicos locum tenentes habet.

3. Vornicul de Czara de sus, procurator superioris Moldaviae, idem in sua provincia ius habet, inferioris Moldaviae procuratori aequalem, et baculum auro pictum in suae dignitatis signum gerit. Commissa est ipsi specialiter Dorohoiensis agri praefectura.

4. Hatman, totius exercitus dux, quod munus graecorum imperatorum tempore magnus domesticus obtinebat. Praeest cunctis calarasziis, id est equestribus, et stipendiarium militem, tam equitem quam peditem, sub sua potestate habet. Praefecturam tenet Suczaviensem, et coram principe baculum auro pictum gestat.

5. Postelnicus magnus, supremus aulae praefectus, totam aulam moderatur, cunctosque aulicos internos sub suo imperio tenet, praeest etiam cursoribus Constantinopolitanis et Crimensibus militibus, vulgo Beszli dictis. In consilio proprie neque sedem neque vocem habet, admittitur tamen saepissime, idque vel reliquorum consensu vel principis iussu: et in eo casu principis quasi residens est, et circumspicit, ut reliqui consiliarii de necessitatibus provinciae quantocius et ad principis placitum decernant. Praeterea Iassiorum prae-