Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/83

Haec pagina nondum emendata est
73
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

«mum abripere audeat. Porro, quaecunque novus vester princeps N.N. vobis, ex nostro mandato, agenda faciendave iniunxerit, ea omnia nulla excusatione interposita exequamini: aliter sentire aut facere cavetote, nostroque sanctissimo signo fidem habetote. Datum N.N.”

Si metus aliquis Othmannides teneat, ne princeps, accepto se privatae vitae destinari, vel rebellionem moveat, vel ad finitimos christianos principes confugiat, alia aut ad Babadaghy seraskierium, aut ad Benderbasza diriguntur mandata, iique inbentur capudzibaszi aliqua militum manu munire, qua principem capere et firma sub custodia Constantinopolin mittere possit. Sin autem omnia circumcirca pacata fuerint, neque causa appareat, quare sua bona deserere princeps vellet, capudzibaszi solus, binis illis, quae supra recensuimus, mandatis munitus, posticis equis, quos illi menzil vocant, quam celerrime potest Iassios proficiscitur. In itinere, praecipue cum Galaczium attigerit[1], quod primum occurrit Moldaviae versus Thraciam oppidum, dissimulat legationis suae causas, et, ut inopinantem opprimat principem, longe aliud mandatum se habere spargit. Porro ita instituit profectionem, ut ante prandium Iassios perveniat, quo nimirum tempore cuncti barones in aula collecti sunt. Tum recta ad principis palatium pergit, in divan ascendit, collectos ibi barones salutat, et constitutis a novo principe caimacanis, quos sub turcico vestitu in eius comitatu latens illius officialis ipsi digito monstrat, mandatum hisce verbis porrigiit: „Princeps vester est depositus, vos imperatorio mandato et iussis novi principis obedite”. Eosdem eodem tempore novi principis nomine salutat qui tecto habitu capudzibaszi comes est illius officialis, iisque litteras sui domini reddit. Tandem, posteaquam cuncti barones in auditorio fuerint congregati, capudzibaszi etiam intrat, cui princeps ad ianuam usque obviam venire debet. Praevia salutatione mutua, capudzibaszi principem solium suum conscendere iubet, quod habeat, quae ex mandato imperatorio ipsi imperet. Princeps, licet ex his circumstantiis haud difficulter colligere possit se principatu privatum iri, tamen obedit, sedetque addita precula: fiat mandatum clementissimi et augustissimi imperatoris. Post haec kapudzibaszi principi imperatorium man-

  1. R. 12attingerit ms.