Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/78

Haec pagina nondum emendata est
68
DEMETRII CANTEMIRI

mentum, principis residentes ad se vocat, fingitque aliorum machinationibus internorumque officialium secretis susurris, difficiliorem sultanum se praebere quam fuisset speratum: dominum suum vesirium aliquoties iam illius negotii mentionem imperatori iniecisse, sed nihil quod ad rem faceret, responsi accepisse.

Residentes, cognito vero fictove domini sui periculo, ad pedes kiehaiae provolvuntur, petunt, ut quocunque possit modo commoda sui domini promovere dignetur, denique et donariorum ipsi et vesirio promissorum summam augent. Ita de miserorum Moldavorum corio ambitio et avaritia ludunt, tamdiuque certant, donec superbiam immoderatam, qua curiae reguntur, pluris habendi cupidinem expleant. Tandem ubi iam de cunctis utrique convenerunt, nec plus aliquid extorquere posse kiehaia videt, ipsos boni successus spe erectos dimittit: sequenti die per aliquem e vesirii officialibus, qui vacuus reverti non debet, residentibus nunciat, vesirium tandem ab imperatore impetrasse ut illorum dominum in suo principatu confirmari ei liceret, iubetque eos in aula adesse. Eo ubi veniunt, primo ad kiehaiam, mox ad ipsum vesirium introducuntur: et postquam clementiam imperatoriam erga ipsorum dominum ex eius ore cognovissent, togis pro more induuntur. Post aliquot dies vesirius kapudzilar kiehaiasi, aut alium ex officialibus imperatoriis, quemcunque voluerit, ad principem mittit, eique et novum principatus diploma et mandatum dominii, vulgo hiukm fermani dictum, principi transferendum tradit. Diploma idem esse solet, quod principibus in prima eorum creatione dari consuevit, nisi quod in clausula loco, Voide ligi Teudzih olumak ichsani humasum olmiszdur. i.e. „Principatu Te donari clementia et misericordia factum est”, scribatur, Voideligine tedzdid ve mucarer olunmak iehsani humajun olmiszdur, „principatum tibi renovari et confirmari clementia” etc. Mandatum autem huius fere est sententiae: „Principum gentis in Iesum credentium excellentissime, et magnatum generis Nazaraeorum praestantissime, hodiernae Moldaviae princeps N.N. Cum ad Te nostrum mandatum pervenerit, notum sit Tibi, quod cum intellexerimus et evidentia tua servitia, perspectamque penitus tuam erga nos fidem habeamus. Te omnimodo nostra clementia et misericordia dignum