Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/45

Haec pagina nondum emendata est
35
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

Pars secunda
POLITICA

CAPUT I
DE FORMA REIPUBLICAE MOLDAVICAE

Politicam reipublicae moldavicae descriptionem daturis, ante omnia de eius forma dispiciendum videtur, quod graviter in ea definienda viros etiam doctissimos lapsos esse reperiamus. Pristinis temporibus universam Daciam, posteaquam in provinciam Romanam redacta est, Romanis rectam fuisse et magistratibus et legibus, dubitare non permittunt evidentissima hac de re gravissimorum inter veteres historicorum testimonia. Destructo imperio, cum nec auxilia amplius nec rectores provinciae a Romanis mitterentur, assiduos vero barbarorum impetus sustinere non possent, et milite et ductore destitutae Italicae coloniae, vicinarum gentium exemplis moti, uni ex suis imperium in se dedisse videntur. Huius rationes accuratius exponere prohibet ingens ea, quae universas gentium illius seculi historias tegit caligo: id tamen certum, Moldaviae incolas, Italicae originis, qui contra Scytarum et aliorum barbarorum incursiones in montanis quaesiverant receptaculum, suos semper habuisse vel reges, vel principes. Ex eorum prosapia oriundus Ioannes ille famosissimus, apud Nicetam Choniadem, Valachorum Princeps, a quo Bogdanus natus, cuius filius Dragoss, primus nostris in patriam pristinam redeundi autor, eandem ab eis, qui illum in Moldaviam