Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/42

Haec pagina nondum emendata est
32
DEMETRII CANTEMIRI

domesticum aequat, caput tamen minus et oblongum[1], collum et ventrem graciliorem, pedes altiores, cornua tenuiora et erectiora habet, quorum extremitas acutissima pausliper exterius reflectitur. Animal est ferox et velox, ac caprarum instar per montium praecipitia scandere potest, unde vix nisi sclopeto occisum aut vulneratum capitur. Hoc est illud, cuius caput primus instauratae Moldaviae princeps Dragoss provinciae symbolum esse voluit.

Sues in Orheiensi agro ad pagum Tohatin inter Ikiel et Reut fluvios, non bifida, sed continua et fere equina ungula nascuntur: quod idem accidit porcellis, qui post tertium annum scrophis ex aliorum agris huc allatis proiiciuntur: neque id domesticis solum contingit, sed et sylvaticis, quorum in arundinetis circa Tyratem magna producitur copia.

Equos fert Alpestris Moldavia minores equidem et corporis habitu Ruthenis fere similes, at fortissimos, et laboris patientissimos, ungulis tam duris, ut per loca adeo aspera iter facientibus nunquam soleam inducere opus est. Campestres vero provinciae equos proferunt maiores, generosos, forma, symetria, velocitate et duritie conspicuos, nec Polonis Hungarisque solum, sed et ipsis Turcis laudatissimos, apud quos saepius teritur proverbium: Adzem dilberi Bogdan bargiri messhurdir, i.e. Persicus iuvenis et Moldavicus equus omnibus reliquis sunt laudatiores. Circa Bassarabiae limites magni quoque sylvestrium equorum greges reperiuntur, qui nihil a cicuris differunt, nisi quod paulo minores sint ungulisque praediti palmi latitudinem superantibus, coeterum rotundis et durissimis. Hos plerumque Scythae Budzacenses venantur, et vel conviviis vel suo usui adaptant. Namque sub autumnum, ubi tota illa regio perpetuis irrigatur imbribus et quasi in paludes convertitur, diem locumque conventus constituunt, mox omnes circumcirca campos ululatu et vociferantibus implent. Equi audito clamore, per undique reboantes campos huc illuc dispersi fugiunt, et cum nullibi strepitu vacuum locum inveniant, medio in prato quodam paludoso, illis Gioller dicto, coguntur. Ibi cum per latas ungulas fugere impediantur et in coeno haereant, a Tartaris hastis sagittisque petuntur, pars vivi capiuntur, pars occisi in illorum potestatem veniunt, quos inde pro rata benevolentia inter se distribuunt.

Praetermittam iam alia,

  1. R. 6oblungum ms.