Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/37

Haec pagina nondum emendata est
27
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

In aliis quoque locis multi tales salis meatus inveniuntur, sed hos aperiri prohibuerunt principes, ne propter effossi salis copiam imminueretur ipsius pretium, cum ea quae iam florent satis suppeditant necessaria. Montes integri in Moldavia extant, qui, si exterior terrae cortex adimatur, vitrei toti esse videntur. Maximum ex hoc in aerarium principis totamque ditionem lucrum redundat, quod praeter incolas, Budzakienses et Crymaei, quin et longe dissitae regiones, navibus sal quotannis inde avehant.

Nitrum ubique fere conficitur, quod campi Moldaviae fere omnes nigram, nitroque repletam terram monstrent.

Ad Tazlev salsum, haud procul a pago Mainestii in Bacoviensi agro, e fonte aliquo ebullit mixta aquae cleopyssa vel bitumen, quo ad unguendas rotas vulgo rustici nostri utuntur. Pecura illud vocant incolae, referuntque multo melius ad domesticos usus adhiberi posse, si modo ab aqua separetur, quam illud quod fit ex arboribus.

CAPUT VI - DE CAMPIS SYLVISQUE MOLDAVIAE

Montium, quos hucusque narravimus proventus, longo passu superant campi Moldaviae, celebrati sua fertilitate apud antiquos recentioresque scriptores. In medio plurimarum provinciarum montibus fluviisque a Moldavia submotarum siti a nemine aluntur, omnibus victum suppeditant. Quae in montibus per tempestatum frigorumque iniurias produci prohibentur, in campestribus locis tam laetae crescunt segetes, ut triticum foecundis annis vicies quater, ador tricies, hordeum sexagies, milium, quod vix credet, qui non expertus est, trecenties seminata agricolae reddat. Avenae non aeque ac reliquarum segetum foecunda mater est Moldavia, nec adeo magnus usus. Nam illius loco hordeum equis in pabulum datur. Milium in superiore Moldavia quam elegantissime nascitur, unde inter nostrates ortum proverbium, milium in inferiore, malum in superiore parte Moldaviae corticem non habere. Hoc contusum pinsunt et ad panis formam coquunt, idque dum adhuc calidum est, frequentes