Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/149

Haec pagina nondum emendata est
139
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

miliae suos esse lares et tutelaresDeos, qui peculiarem illius curam gerant, quos nisi placaverit, nemo vel provinciam fortunate regere, neque in aedibus pacate vivere posset.

Quando autem desierit gentilis in Moldavie superstitio, eaque gens Christo nomen dederit, nullis evidentibus historicorum testimoniis potest demonstrari, tamen probabile est non nisi sub Constantini M. imperio publicum Christianae religionis cultum in Daciam fuisse introductum, sub Constantio enim Constantini M. filio utramque Daciam suum habuisse episcopum acta synodi Sardicae congregatae testantur, licet plures forte multo ante cruentis martyrum concionibus permoti Christi vexilla fuissent secuti.

Hodie tota gens se Christianam et orientalis ecclesiae membrum profitetur. De nullo fidei capite alienas fovet sententias, nihil omittit eorum, quae illa iniunxit, nihil agit, quae ea prohibuit. Haereticus aut haeresis, in Moldavia, nulla unquam apparuit, multo minus incrementa capere potuit, forte quod ea gens scholasticam theologiam, sophisticasque dialecticorum artes recipere noluerit, credideritque evangelii simplicitatem et S. S. Patrum doctrinam etiam sine schola ad animae salutem sufficere. Nulla alia sacra magis aversantur, quam Romana, licet subditi eorum, Hungari, fere omnes illis sint addicti, suumque episcopum Bacoviae habeant. Aiunt enim reliquas quidem haereses per se notas esse, eorumque secessionem a vera ecclesia facile posse animadverti: Papistas vero (nam catholicos nesciunt, nisi orientalis ecclesiae alumnos) sub ovina pelle lupinam occultare indolem, Graecae ecclesiae asseclis aliquando confratrum, aliquando Schismaticorum et άκεφάλων, quod caput ecclesiae visibile, papam, non venerentur, nonnunquam et haereticorum nomen tribuere, qua ratione fiat, ut rudis plebs vix verum a falso dignoscere, et ab eorum veneno cavere possit. Fortissimum autem, ut haec in transitu moneamus, nobis in ea constantia, qua Moldavi orientali ecclesiae adhaerent, contra omnem neoterismum latere videtur argumentum. Constat enim inter omnes, quibus cognitae sunt ecclesiasticae historiae, Transylvaniam et Hungariam, quae nostrorum popularium ante instauratam Moldaviam sedes erat, nunquam Constantinopolitano throno, sed semper Romano paruisse, adeoque, ante-