Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/141

Haec pagina nondum emendata est
131
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

nuptiis servat Moldavia, brevibus exponamus. Liberos suos elocant Moldavi iis aetatis annis, quibus per sacros canones coniugium iubetur. Virginem tamen maritum desiderare turpe habetur, et iuvenem uxorem quaerere, nunquam autem virginis parentes generum, provinciae usus introduxit. Quod si itaque alicui iuvenum puella placuerit, procos, quos illi corrupta e latina voce: peczitori vel petitores nomiant, ad parentes dilectae mittit. Proci primum occulte animum parentum tentant, ne publicam repulsam publica sequatur contumelia, sin autem animadvertunt, illos non detrectare conditionem, congregatis, quocunque sponsus habuerit, consanguineis, domum virginis adeunt. Tum procorum princeps, qui starosta dicitur, oratiunculam parat, quam, quia ubique fere iisdem recitatur terminis, hic adscribere non pigebit: „Maiores nostri proavi et atavi, cum venatum in sylvis quaererent, terram eam, quam hodie incolimus, invenerunt, in eaque nunc vivimus, et eius lacte et melle nutrimur et delectamur. Horum exemplo illectus nobilissimus dominus N.N., cum venatum in campis, sylvis et montibus inquireret, in cervam sive capreolam incidit, quae cum pudica honorisque sui tenax esset, neque conspectum sui illi largita est, sed fugam cepit, et in suas se abscondit latebras. Nos illius vestigiis institimus, illisque ducti in has aedes pervenimus: ideo opus est, ut hunc venatum, quem nostris laboribus et sudoribus desertis in locis invenimus, nobis aut extradatis, aut quorsum transierit, ostendatis”. His de suo addit orator, si quae alia allegorica et mataphorica ipsi ingenium suggerit. Parentes primo negant talem venatum in illorum aedes intrasse, erratum esse in vestigiis; forte in viciniis latere capreolam. Urgentibus procis, ut omnino ostendatur venatus, ancilla quaedam vetula, deformis, laciniis induta, educitur, et an ea cerva sit, quam persequerentur, interrogantur. Negant ac pernegant id proci, venatumque suum aiunt capillis fuisse aureis, oculis falconum, dentibus unionum in modum dispositis, labiis cerasa rubore superantibus, medio leonino, pectore anserino, collo cygneo, digitis cera glabrioribus, facie autem sole et luna splendidiore. Negantibus denuo parentibus talem apud se unquam apparuisse venatum, proci respondent, se sagacissimis uti canibus, qui ipsos nunquam