Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/133

Haec pagina nondum emendata est
123
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

vota secundet tempestas, septem alia quotannis extrudere, sufficit, quod singula excisa duo vel plura metra mellis largiantur: unum autem metrum imperiali venditur.

Qui in montibus habitant, ovibus abundant melle et fructibus arborum: campestres segetibus, bobus et equis. Omnium horum maxima est infelicitas, quod Tartaros sibi vicinos habeant, qui non solum clam, quaecunque possunt, suffurantur, sed etiam nonnunquam specie expeditionis Poloniae, cum Moldaviam non transire non possint, non solum praedas agunt maximas, sed et aliquando cunctos pagorum incolas in captivitatem abducunt, et pro Russis Constantinopoli vendunt. Eae quidem incursiones dudum saepe iteratis sultani mandatis fuere prohibitae: sed quis est, qui in ea re Tartarorum fraudes cavere possit? Fortunatiores tamen ii sunt, quos Constantinopolin fatum duxerit. Ibi enim principum residentes, Moldavum captivum, ubicunque eum invenerint, absque pretio recipere et in libertatem vindicare possunt.

Ea, quae superius de subditis Moldaviae diximus, non tribuenda sunt trium per Moldaviam agrorum colonis, qui non quidem nobiles sunt, baronum tamen parent nemini, et reipublicae aliquam prae se ferunt speciem. Primus est Cympullung in Suczaviensi dioecesi altissimorum montium continuo iugo septus. Quindecim fere pagos continent, qui omnes peculiaribus sibi legibus et iudicibus utuntur. Nonnunquam admittunt etiam missos a principe vornicos binos, haud raro tamen, si ii offenderint colonorum animos, freti iis, quae natura ipsis largita est, munimentis, expellunt.

Ignorant ligone secare arva, quae in suis montibus nulla habent, omnis eorum labor circa ovium curam versatur. Annuum tributum solvunt, non quantum princeps voluerit, sed quale pristinis promiserant principibus, et id pactum, quandocunque novus Moldaviae datur Dominus, missis legatis instaurant. Quod si durius cum ipsis agere, et nova onera imponere princeps voluerit, non diu detinentur negotiationibus, sed penitus negato tributo ad difficiliora montium se recipiunt: qua de re, nunquam plus debito ab ipsis postulavere principes. Hi aliquando a quibusdam seditiosis excitati, a principibus defecerunt et Polonorum suscepere patrocinium: quae res aliquibus Polonorum historicis occasionem dedit, ut Moldaviam Poloniae tributariam fuisse