Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/11

Haec pagina emendata est

Pars prima
geographica

Caput I.
De antiquis et hodiernis Moldaviae nominibus

Totam, quam nunc vocamus Moldaviam, adiacentesque occasum versus regiones, trium fere orbis partium domitores Scythae tenuere, incertis tamen pro patrio more sedibus. Post plura nomina a succedentibus sibi invicem horum cohortibus illis partibus indita, Graecis eius regionis incolae aliquando Getae, aliquando Daci dicti sunt, tandem sub Romanorum monarchis, Dacorum appellatio praevaluit. His, Nervae Traiani virtute, devicto rege eorum Decebalo, partim extinctis, partim in diversa sparsis, tota illa, quam possederant, regio, in provinciae Romanae formam redacta, Romanis distributa civibus et in tres partes divisa est: Ripensem, Mediterraneam et Alpestrem. Illi Hungariae Valachiaeque partem adscripsere, istius Transylvania nomen habuit, huius denique appellatione maior nostrae Moldaviae pars, quae Hierasum et Danubium inter iacet, cum Valachiae contiguae limitibus fuit comprehensa. Labefactata post illa tempora Romanorum dominatione, oppressere Moldaviam crebrae barbarorum, Sarmatarum, Hunnorum, Gothorum invasiones, coactaeque fuere Romanae coloniae superare alpes, ac in montana regione Maramoris contra barbarorum furorem quaerere receptaculum. Ibi, posteaquam per aliquot secula locorum difficultate defensi, suis legi-

1