Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/99

Haec pagina nondum emendata est
59
Liber introductorius in artem logicae demonstrationis.

affirmativa certa in principio intellectuum. item alia est haec: (2) nullum corpus potest moveri ad omnes partes suas simul. et haec est propositio universalis negativa certa in principio intellectus. tertia est haec: (8) omne corpus quod movetur ad quamlibet partem est ex aliqua causa movente illud. et haec est propositio universalis affirmativa certa in principio intellectus. concluditur igitur ex his propositionibus animam esse in corpore. restabat quidem demonstrari, scilicet, quod est substantia, non accidens. adiungitur autem ad has propositiones praecedentes haec alia, scilicet: (4) motus omnis causae quae movet corpus necessario vel est uno modo, ad unam partem, sicut motus gravium deorsum et motus levium sursum, et haec causa vocatur naturalis; vel est eius motus ad partes diversas et modis diversis, per voluntatem et electionem, sicut motus animalis, et vocatur voluntarius vel animalis. et haec divisio est intelligibilis, apprehensa sensu. omne igitur quod movet corpus voluntate et electione est substantia, quoniam accidens non habet actionem. et hae propositiones sunt receptibiles in principio intellectuum. et concluditur quod anima est substantia.

IV.

[Capitulum]| qualiter demonstratur quod in mundo non est inanitas.

Sensus autem de inanitate est hic, quod est locus vacuus. nullus autem locus est in mundo qui sit nec lucidus nec tenebrosus. et haee est propositio universalis negativa certa in principio intellectus. item alia: necesse est autem ut lux et lenebrae vel utrumque sit substantia, vel utrumque accidens, vel alterum substantia et alterum accidens. et hae divisiones sunt intelligibiles verae. item alia propositio: si autem utrumque fuerit substantia, tune inanitas non erit. si vero utrumque fue-