Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/94

Haec pagina nondum emendata est
54
Al-Kindi

tae, quae non apprehenduntur sensibus nec sciuntur primis intellectibus.

Quod autem dixit non oportere in demonstratione aliquid esse causam sibi ipsi, hoc est manifestum primis intellectibus, scilicet quia id quod est causatum non est causa sibi ipsi. sed plures, qui praesumunt de demonstratione, aliquo modo causatum ponunt causam sibi ipsi, nec percipiunt hoc propter prolixitatem sermonis. verbi gratia, qui praesumit de scientia naturalium, cum interrogatur quae est causa pluviarum in aliquo anno, dicet quod multitudo nubium. si vero interrogatur quae est causa multitudinis nubium, respondebit quod multitudo vaporum, qui elevantur ex mari et stagnis in aérem. si vero interrogatur quae est causa elevationis vaporum, dicet vel putabit quod multitudo accessionum maris et decursus aquarum ex fluminibus et currentibus ad maria. si autem interrogatur quae est causa huius, respondebit quod multitudo pluviarum. secundum hanc igitur considerationem sequitur: causa multitudinis pluviarum est multitudo pluviarum.

et ideo opus est doceri ut dicat quod una ex causis est talis vel talis, et similiter de secunda et de tertia et de quarta, et sic declinet oppositionem, eo quod potest esse ut nubes sint multae et pluviae paucae. unaquaeque enim res causata habet quatuor causas, sicut iam ostendimus in epistola de causis et causatis.

Et quod dixit quod causatum non est prius quam causa, et hoc manifestum est primis intellectibus. causatum enim non potest prius esse quam causa ob hoc: scilicet, quod sunt de genere relativorum. quae autem sunt de genere relativorum, non sunt nisi simul quantum ad sensum, si habuerint esse, et quamvis causa sit prior causato intellectu, adeo quod aliquando dubium erit discerni causam a causato. verbi gratia, si quis