Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/93

Haec pagina nondum emendata est
53
Liber introductorius in artem logicae demonstrationis.

Scias etiam quod plerumque error accidit considerationibus certitudinum rerum sensibilium, cum iudicaverint de certitudine earum uno sensu. verbi gratia, sicut qui videt asarab, et si bene considerat, putat esse stagna et flumina. sed hic error non subintrat in eum, nisi qui iudicavit de certitudine eius uno’ sensu. non enim cognoscitur certitudo omnis rei uno sensu; scilicet, quoniam sensus visus non apprehendit nisi colores et figuras. certitudo vero aquae non cognoscitur colore et tactu, sed gustu. plurium etiam corporum liquidorum color videtur esse color aquae, sicut acetum sublimatum et neptae album sublimatum et alia huiusmodi.

Scias. etiam quod unumquodque genus sensibilium habet proprium, quo cognoscitur certitudo illius generis. sicut differentia quorundam liquidorum corporum dignoscitur tactu et quorundam differentia dignoscitur gustu, sed colores eorum dignoscuntur visu. unde non oportet consideratorem iudicare de certitudine aliquorum sensibilium nisi per sensum illum qui proprius est ad cognoscendum certitudinem generis illorum. sensibilium, sicut ostendimus in epistola de sensu et sensato.

Redeamus igitur ad id in quo eramus.

Quod enim dixit Aristoteles debere poni in argumentatione demonstrativa primum rem, cuius anitas et quidditas sint nota, ut per eam sciatur aliud, est sicut hoc quod facit geometer cum ponit lineam ab et postea facit super eam triangulum aequilaterum, vel dividit eam in duo aequalia, aut ponit super eam aliam perpendicularem, vel facit super eam alium angulum, et cetera, quae dicuntur in libro Euclidis et in aliis libris geometriae. igitur notum an est et quid est lineam ab, et quaesitum ignotum, ut sciat vel faciat, id est triangulum vel aliquod aliorum. sic oportet etiam fieri in argumentatione demonstrativa, ut primum accipiantur aliqua, quae sint nota primis intellectibus et componantur sic ut adquirantur per ea res igno-