Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/87

Haec pagina nondum emendata est
47
Liber introductorius in artem logicae demonstrationis.

de stabilimento sui causati. et secundum hoc exemplum considerabis quod homo a pueritia sua cuiuscumque rei dispositionem invenerit in se vel in suis parentibus vel in suis fratribus, putabit consimilem esse in aliis pueris et eorum parentibus et eorum fratribus, consideratione sumpta a se et a suis parentibus et a suis fratribus. ita quod si acciderit sibi fames vel sitis vel denudatio vel acciderit sibi calor vel frigus vel comederit aliquid quod bene sapiat vel biberit aliquid quod bene sapiat vel induerit aliquid quod sibi non placeat, vel tristetur propter aliquid quod amiserit, vel gaudeat propter aliquid quod invenerit, profecto, cum aliquid horum sibi contigerit, putabit quod iam tale contingit ceteris pueris, qui sunt filii sui generis. et secundum hoc exemplum current ceterae eius putationes et aestimationes in iudicando de sensibilibus, ita quod, si fuerit in domo suorum parentum pecus vel pannus vel aliquid huiusmodi vel puteus aquae salsae, putabit et aestimabit quod in aliis domibus aliorum puerorum sit simile huic; sed postquam creverit et intellexerit et consideraverit res sensibiliter et respexerit dispositiones aliorum singulorum, cognoscet certitudines eorum qui putabat et aestimabat in diebus pueritiae. et manifestabitur ei, unum post aliud, an certa fuerit elus aestimatio an erronea.

Scias igitur quod secundum hoc exemplum currunt etiam omnia iudicia intelligentium et eorum putationes et aestimationes in rebus ante inquisitionem et revelationem veritatis. plures enim ex hominibus cum vident in terra sua ventum vel pluviam, vel calorem vel frigus, vel diem vel noctem, vel hiemem vel aestatem, putant et aestimant quod similiter sit in ceteris terris, secundum considerationem eius quod invenitur in terra sua. sicut solebant putare, cum erant pueri, quod in domibus alio-