Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/85

Haec pagina nondum emendata est
45
Liber introductorius in artem logicae demonstrationis.

est haec, scilicet cognitio formarum constituentium singularia inventa. differentia vero inter ea et inter formas perficientes ea est haec: quod omnes sunt proprietates eorum, et dispositiones quae superveniunt eis, et illa sunt appropriata per illas. sed sensus non discernit ea quoniam sunt submersa sub his proprietatibus et cooperta eis. quapropter opus est speculatione subtili et inquisitione sufficiente ad cognoscendum ea et ad discernendum inter ea et illa et ea quae comitantur ea et superveniunt eis per argumentationem et demonstrationem.

Scias autem quod plura ei de his, quae novit homo, sunt adquisita per argumentationem. sed iudicium argumentationis aliquando est rectum, aliquando erroneum. ideo oportet ostendere quae sit causa huius, ad hoc ut caveas illud in utendo argumentationem. Prius autem dicam quod argumentatio est ordinatio propositionum, ex qua provenit conclusio.

Scias autem quod propositiones argumentationis sumuntur ex cognitis in principio intelligendi. sed principia illorum cognitorum sumuntur ex sensibus, sicut ostendimus in epistola de sensu et sensato.

De hoc autem quod necessarium fuit homini uti argumentatione ratio haec est: scilicet, quod sensus non apprehendunt nisi singularia, composita ex substantiis simplicibus, quae sunt in locis discretis, et accidentibus particularibus in substantiis discretis, quae sunt designata alia ab aliis. sed quantitates et qualitates non possunt sciri recte nisi argumentationibus factis de compositis. verbi gratia, quamvis enim sciret homo aliquo sensu. quod aliqua ex corporibus sunt gravia vel multa vel magna, tamen non potest scire quantitatem gravitatis eorum nisi ponderando, nec multitudinem nisi numerando, nec magnitudinem nisi mensurando; et alia his similia. et haec omnia sunt pondera et considerationes, per quas cognoscit homo quod non potest scire per aestimationem.