Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/83

Haec pagina emendata est
43
Liber introductorius in artem logicae demonstrationis.

alia his similia, quae sunt coniuncta ex partibus diversis. Cum igitur volueris scire consuetudinem alicuius istorum individuorum, considerabis prius ea, ex quibus est compositum, quid sunt; et inquires partes, ex quibus est coniunctum, quot sunt.

Scias enim quod res compositae multae sunt species, quas non numerat nisi solus Deus gloriosus. sed tamen omnes comprehenduntur in tribus generibus, quoniam vel sunt corporalia naturalia, vel corporalia artificialia vel spiritalia spirantia. ponamus autem de unoquoque istorum unum exemplum, in quo considerentur cetera.

Individua igitur corporalia naturalia sunt ut corpus hominis, quod est collectio coniuncta ex membris diversis figuris, sicut est caput, manus, pectus et pedes et alia his similia. sed unumquodque istorum est etiam compositum ex partibus diversis in substantiis et accidentibus, sicut sunt ossa, nervi, venae, caro et cutis et alia his similia. sed unumquodque istorum est etiam generatum ex quatuor humoribus. unusquisque vero humorum est complexionatus ex queilo. queilum est autem ex collatione ciborum. cibus vero est ex parvitate plantarum. plantae vero sunt ex subtilitate elementorum. elementa vero sunt ex corpore absoluto cum proprietatibus quae sunt eis. corpus vero compositum est ex materia et forma. et haec sunt duo prima simplicia; sed corpus humanum est compositum ultimum; omnia vero alia sunt simplicia et composita secundum respectus.

Corporalia autem artificialia sunt ut civitas, de qua assignamus quod est collectio ex foris et vicis, quorum unumquodque est collectum ex mansionibus et domibus et tendis, et unumquodque istorum est compositum ex parietibus et tectis. sed