hoc existit [vel consistit], neque destruitur destructione alicuius ipsorum.
Iam ergo ostensum est quod locus inventus est manifestus. Oportet ergo nos ut sciamus quid est, postquam scimus eius inventionem, et destruamus verba contradicentis nobis et aestimantis quod sit locus corpus.
Dicimus ergo quod si locus est corpus, tunc corpus recipit corpus, et quod corpus recipit et recipitur, ideoque semper sit sine fine. Et hoc est cui numquam sit intersecatio, et est falsum. Iam ergo manifestum est quod verbum dicentis locum esse corpus, quod videtur contradicenti nobis, est falsum. Cumque illud ita sit, tunc locus non est corpus sed superficies quae est extra corpus, quod locus comprehendit. Et eius quidem declaratio affirmationis est quod tu scis, quod, cum in hyle singulari est longitudo et latitudo et profunditas, [et] ipsa vocatur corpus. Et cum meditatur hyle habens longitudinem et latitudinem sine profunditate, nominatur superficies. Et cum meditatur hyle habens longitudinem sine latitudine et profunditate, nominatur linea. Locus autem non est ex hyle quae habet longitudinem et latitudinem et profunditatem, sed est ex hyle quae habet longitudinem et latitudinem sine profunditate.
Haec ergo est quidditas, qua distinguitur locus a reliquis rebus, quae non sunt locus.