Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/76

Haec pagina emendata est
36
Al-Kindi

cubitorum, deinde fit novem cubitorum, nominas motum illum diminutionem. Et si videris corpus illud factum undecim cubitorum, nominas motum illum augmentum. Sive enim in numero, sive in tempore, sive in reliquis rebus, quae continentur sub quantitate, fiat motus, si fuerit maius, nominabis motum illum augmentum, et si minus, nominabis motum illum diminutionem. Et illud quidem non est nisi quantitas, quae est in substantia, quae minuitur et augmentatur. Duae namque partes, quarum unius longitudo est unius cubiti et alterius quatuor cubitorum, sunt una substantia.

Alteratio autem non est nisi in qualitate, quae est in substantia. Sicut res alba permutatur in nigram et sicut frigidum permutatione fit calidum et sicut dulce permutatur in amarum.

Motus vero permutationis dividitur in duas partes. Aut enim est revolubilis aut rectus. Et revolubilis etiam dividitur in duas partes. Aut enim non permutat locum sui situs, sed eius partes permutant locum ad invicem et sunt motae supra punctum medium, quod est centrum, non recedens a loco sui situs, sicut motus orbis in naturalibus et sicut motus molendini et qui revolvitur in accidentalibus, ut iaculatores et scientes in artibus, aut permutat locum sui situs, sicut motus plaustri. Et hic quidem est compositus ex recto et revolubili. Rectus item divi-