Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/73

Haec pagina emendata est
33
Liber de quinque essentiis

Hyle vero, quemadmodum ostendimus, est ex genere generum, quoniam ante ipsam non est genus. Ergo iam manifestum est quod eius declaratio non existit definitione. Definitio enim non est nisi eius, supra quod est genus. Oportet ergo ut consideremus illud, quo declaratur illud, quod supra se non habet genus. Et est ut dicatur quod est illud, quo declaratur ex reliquis rebus, scilicet differentiis, quibus distinguitur ab illis, quae sunt praeter ipsum, et proprietatibus, quae sunt ei propriae. Definitione autem indigemus apud rem compositam, ut sciamus per definitionem ex quo componitur. Apud rem vero quae non est composita, contenti sumus differentiis solummodo, absque genere. Et ipsae quidem nominantur proprietates.

Oportet itaque ut hyle suis proprietatibus declaremus.

I.

Sermo de hyle.

Et est ut dicamus quod hyle est quod suscipit et non suscipitur. Et hyle est quod retinet et non retinetur. Et hyle quidem cum tollitur, tollitur quod est praeter ipsam, sed cum tollitur quod est praeter ipsam, non tollitur ipsa. Et ex hyle est omnis res. Et ipsa est quae recipit contraria absque corruptione. Et hyle non habet definitionem omnino.