Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/71

Haec pagina emendata est
31
Liber de quinque essentiis

corpus dirigitur ut sit nisi in loco et in termino. Et in ipsa etiam est motus, quo ipsius constitutio existit, et hoc est ei essentia in loco et tempore. Tempus enim est numerus motus. Propterea ergo quod ostendimus quod omne corpus in quo est motus est cui[us] motus est de loco ad locum, tunc iam manifestum est quod in ipso est tempus.

Nobis vero necessarium est ut propalemus signa harum quinque substantiarum ex artificialibus. Artificialia enim sunt signa in substantiis [vel sicut substantiae] ut, puta, dicamus quod in navi sunt istae quinque substantiae. Hyle namque, quae ex eis est, sunt ligna ex quibus fabricata est ipsa, et forma quidem est sicut anguli qui sunt in ea, quibus ipsa distinguitur a gradu et porta et reliquis rebus. Et ipsa etiam est in loco et habet motum in loco et movetur etiam in tempore. Et quemadmodum istae substantiae propriae sunt [vel conveniunt] navi, similiter sunt propriae reliquis substantiis, quae sentiuntur. Et propter eas oportet ut hunc librum scribamus.

In primis itaque oportet nos scire quod principia, ex quibus est omnis res, sunt duo istorum quinque. Et sunt hyle et forma. Quare necessarium est nobis ut incipiamus exponere