Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/69

Haec pagina emendata est
29
Al-Kindi Liber de quinque essentiis

Et pars quidem animae cogitativa dividitur in cogitationem quae est divinorum et in cogitationem quae est artificialium. Rerum enim quaedam sunt quae non differunt ab hyle [scilicet non sunt nisi hyle], et aliae sunt quarum constitutio est per hyle [scilicet quae sunt per ea quae sunt ex hyle] et sunt separatae et non coniunctae [scilicet cum hyle], et aliae sunt quibus non est continuitas cum hyle penitus.

Res vero quae ab hyle non differunt penitus sunt substantialia sive corporea. Et res quibus non est continuitas cum hyle penitus sunt divina, sicut theologica. Et ea quae non sunt coniuncta cum hyle sunt sicut anima [vel ea quibus cum hyle non est continuitas]. Et ipsa quidem non proportionantur nisi ex artificialibus quae fiunt ex substantialibus ad divina.

Deus enim summus destinavit [vel ordinavit] ea et posuit media inter spissum [vel crossum], in quo non est subtile penitus, et inter subtile, in quo spissum omnino non existit. Et hoc ideo ut sit semita et via ex scientia substantiarum ad scientiam divinorum. Quod si illud non esset, non apprehenderetur ex spisso [vel crosso] subtile.

Operatio [id est practica] dividitur etiam. Nos tamen rememorabimus hic quod melius est in hac nostra inquisitione