Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/65

Haec pagina emendata est
25
Liber de somno et visione

tatis accidentis et mollificantur sensus nostri et gravis fit nobis sensus et accidit nobis somnus per illud quod elevat illud quod de caliditate est intus quod de vapore frigido et humido est accedens ad cerebra nostra.

Et de hoc iterum est illud quod accidit nobis in successione laboris vehementis, dum non est in corporibus nostris caliditas extrema egrediens innata. Indigemus enim ut quiescere faciamus corpora nostra a motu laborioso. Cumque ea quiescere facimus, intrat caliditas et elevantur ad nostra cerebra illi vapores frigidi et humidi et adiuvat nos natura ad illud vehementer. Illud enim bonum fit ex actu eorum corporibus, quoniam somnus facit quietem membrorum a motu et evacuat instrumentum digestionis digestioni et facit adquirere corpus ex cibo restaurationem eius, quod currit ei et resolutum est ex eo per laborem cum hoc, quod evacuat [vel coadunat] etiam caliditatem ad coquendum illud, quod est in interioribus corporis concavitatibus, et in suis interioribus. Et haec quidem est causa finalis ipsius somni.

Creator enim totius, cuius sublimis est fama, posuit animali tempus ad quietem et operationem instrumentorum et virtutum, quae sunt ad nutrimentum, faciens quiescere corpus vivi cum est resolutum et currens. Non enim perficitur id quod replet et nutrit corpus vivi cum illo, quod currit ex illo semper, nisi per illud, quod assimilatur quieti et tranquillitati, id est somno,