Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/64

Haec pagina emendata est
24
Al-Kindi

caliditatem nostram, tunc infrigidatur quod apparet de corporibus nostris et humectatur caliditas et mollificantur sensus et grave fit nobis uti eis, et illi, quorum usus est cum apertione, clauduntur. Et si vivum sit secundum dispositionem ne valeat eos claudere, natura praeparat eis quod ipsos claudat a sensu, sicut est id quod accidit oculis. Ipsa enim convertit nigredinem eorum et occultat sub palpebris superioribus; licet sit natura animalium, quibus possibile est nigredinem sui visus dilatare et constringere, sicut invenitur in catis et leporibus et in rapacibus avibus et quae sunt ita. Ipsa enim sunt praeparata ad constringendum nigredinem sui visus et dilatandum eam. Et palpebra constructa corrugata est constringens nigredinem, ita ut [cum] fiat in dispositione neque sentiat aliquid propter gravedinem usus eius in animali cum frigore cerebri et humiditate eius, ita ut cum nos volumus provocare somnum, quiescere facimus corpora nostra a motu et claudimus palpebras et ingeniamus tenebris loca nostra et elongamus a nobis voces ut destruatur usus sensuum, quare fit somnus, quem definivimus in principio.

Et de significationibus iterum ad illud est quod quando nos ingredi facimus cogitationem nostram introitu vehementi et incurvamur ad inspiciendum in libris, cogitatione in eis existente, et quiescere facimus membra nostra ad illud, tunc infrigidatur quod apparet de corporibus nostris propter privationem calidi-