Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/63

Haec pagina emendata est
23
Liber de somno et visione

permiscet ipsum. Et est de illis quos communitas nominat plurimi casus in dictione, sicut narratur de Hamet filio Nazir, et aliis. Et huiusmodi visio, quae est secundum hanc similitudinem, est quae nominatur ahlagat[e], et hoc nomen non est derivatum nisi ex ipsis ahlagat. Ahlagat enim est ramus arboris mortuae. Ipse enim est communicans arbori cum nomine, per similitudinem longinquam. Similiter haec visio ergo est communicans visioni mortuae nomine, non veritate intentionis.

[III]

Causae autem propinquae facientes dormire vivum sunt infrigidatio cerebri et infusio eius. Nam cum ipsum humectatur et infunditur, mollificatur a dispositione suae aequalitatis et praeparationis ad motum sensibilem, cum instrumenta sensus sint procedentia et crescentia ex cerebro, sicut iam diximus in similibus sermonibus ad illud, scilicet in sermonibus de natura animalium. Dimittit enim anima usum sensuum propter difficultatem illius et declinat ad cogitationem et accidit somnus et quod videtur in somno. At causa humectans cerebrum et infrigidans ipsum est profundatio caliditatis in corporibus vivis intrinsecus et frigus extremitatum eius et elevatio vaporis humidi subtilis propter submersionem caliditatis in interioribus corporis ad cerebrum.

Et de significationibus ad illud est quod, quando nos multum replemur de cibo humido et frigido et quiescere facimus