Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/60

Haec pagina emendata est
20
Al-Kindi

in anima. Propter hoc ergo dixit Plato, quod anima est locus omnibus rebus sensatis et rationatis.

Anima igitur est sapiens per naturam, quoniam scientia omnis non est nisi sensui et rationi et illis quae sunt de genere eorum et specie ipsorum.

Et quia iam appropinquatur ut ostendamus quae causa sit in diversitate dispositionum visionis in antecessione suae cognitionis, tunc dicamus quod anima propterea quod est sapiens per naturam suam vigilantem sensibilem, quandoque innuit res antequam sint aut indicat eas ipsas. Cum ergo est res praeparata integritati receptionis cum mundificatione accidentium quibus corrumpitur receptio virtutum animae, et anima est fortis ad demonstrandum ut faciat apparere impressiones suas, in instrumento essentiae vivi, [et] reddit res ipsas antequam sint et secundum quantitatem dispositionis suae in bonitate. Similiter fit multotiens quod ipsa dat [eis] res ipsas. Dispositiones enim unius instrumenti de instrumentis animae, scilicet in individuis habentibus animas completas scilicet humanas, quandoque diversificantur in temporibus. Quare fiunt quandoque susceptibiliores et quandoque debilioris receptionis. Haec ergo est causa in visione, a qua antecedit praevisio rei, antequam ipsa sit.

Innuitio autem est quando instrumentum minus est praeparatum ad recipiendum praevisionem animae, qua enuntiet