Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/59

Haec pagina emendata est
19
Liber de somno et visione

anima res alia nisi sentiens. Nam non est ibi aliud et aliud, scilicet non est nisi essentia una, simplex. Sentiens igitur [eius] in dispositione sui sensus non est praeter sensatum, quoniam abscisum est in ea ipsum sensatum, scilicet forma sensati. Non ergo formae in ea sunt res aliae quam ipsa. Immo ipsa in illa dispositione essentiae suae invenit illam formam. Et similiter rationatum eius non est nisi virtus eius nominata ratio, cum sermo noster sensatum non sit nisi individua et sermo noster rationatum non sit nisi species et quae sunt supra species usque ad genus generalissimum; virtus enim inveniens sensatum, quae est communis animalibus omnibus, est inveniens formas individuarum rerum, scilicet formam individualem, quae est coloratio et figuratio et degustatio et vocatio et odoratio et tactatio et omne quod est sic ex formatione habentium materiam [et formam]; et virtus inveniens rationatum, quod est inventum hominis, est inveniens species rerum et discretiones specierum earum et quae consecuntur eas. Cum ergo sensatum est inventum in anima, tunc non est sentiens in anima nisi sensatum. Et similiter ratio animae non est nisi rationatum, in dispositione cum anima invenit rationatum. Ratio igitur in anima est rationatum et sensus est sensatum, cum sint inventa animae. Ante vero quam inveniatur, sensatum est forma individuorum et rationatum est forma eorum quae sunt supra individua, scilicet specierum et generum. Et species quidem et individua sunt omnia nota. Ipsa igitur sunt sentienti et rationanti, scilicet inventa animae. Sunt ergo omnia