Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/56

Haec pagina emendata est
16
Al-Kindi

tibus animae scilicet in cerebro. Hoc enim membrum positum est omnibus istis virtutibus naturalibus. Sensui autem [similiter] sunt posita instrumenta secunda, sicut oculi [et cerebrum] et aures et carunculae narium et nasus et lingua et palatum et uvulae et omnes nervi tactus. Nam sicut cum cerebro supervenit corruptio instrumento virtutum animalium administratarum illi membro a cerebro, similiter accidit id sensui, et, propter id quod accidit ex istis instrumentis secundis in fortitudine et debilitate sua, est comprehensio eius debilior quam comprehensio illius, cui non sunt instrumenta. Accidentia enim accidunt ei ex duabus partibus plurimum, scilicet instrumento primo et secundo. Et salvatur plurimum illius in primo, et accidunt ei accidentia in secundo. Virtus enim formativa salvatur multotiens in instrumento primo, sicut salvantur aliae et privantur in secundo. Quare non accidit ei ex parte eius accidens. Quare sunt operationes eius semper et ipsius inventiones nudae et manifestae. Sensui vero in omnibus operationibus accidit diversitas propter dispositionem diversitas horum instrumentorum secundorum, scilicet permixtio, semper. Quapropter fit quod virtus formativa invenit sua inventa, quae invenit sensus cum materia, firmius et manifestius.

Et iterum forma, quae est in materia, sequitur materiam. Non enim omnis materia est susceptibilis omnis formae. Nam si sigillo uno sigillaverimus ceram et lutum clarum et lutum turbidum et lutum gypseum, egredietur impressio in eis diversa, secundum quantitatem luti. Quod de eo enim subtiliores habet