Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/55

Haec pagina emendata est

vidisse eam. Et similiter accidit ei in reliquis sensibus, secundum modum eorum. Et hoc quidem est in communitate hominum repertum priorum in excellentia, quae est in mente et ratione et virtute discretionis, virtus animarum excellens facit eos invenire formas rerum denudatas, et non vacant a plurimo sensu.

Cumque profundatur cogitatio adeo ut non utatur aliquo sensuum omnino, tunc pervenit ei cogitatio ad somnum, et fit virtus ei formativa fortior quam unquam sit, ad hoc ut faciat apparere operationes suas, cum non occupetur ad dandum animae suae formam inventionum cogitationum sensibilium. Videt autem eas cum sensu exspoliatas et non est differentia inter eas omnino. immo cum cogitatione sua, in omni in quo cogitat, apparet ei forma cogitationis denudata semper firmius et manifestius et melius quam sui sensati. Quoniam sentiens recipit sensata sua instrumento secundo, cui accidit fortitudo et debilitas extrinsecus et intrinsecus simul. Haec autem virtus formativa recipit id, quod recipit, sine instrumento secundo, quare non accidit ei virtus aut debilitas. Immo non recipit ipsum nisi per animam exspoliatam. Non ergo accidit in ea conturbatio neque corruptio, quamvis sit in vivo recepta cum instrumento primo, communi sensui et rationi, et sit haec virtus formativa et aliae de virtu-