Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/54

Haec pagina emendata est
14
Al-Kindi

quae facit nos invenire formas rerum individuales sine materia, scilicet cum absentia suorum subiectorum a sensibus nostris. Et est illa quam nominaverunt antiqui sapientum graecorum phantasiam.

Differentia namque inter sensum et hanc virtutem formativam est, quod sensus facit nos invenire formas suorum sensatorum delatas in materia sua, haec autem virtus facit nos invenire formas individuales exspoliatas, sine subiectis cum lineatione sua et omnibus suis qualitatibus. Et haec quidem virtus perficit suas operationes in dispositione somni et vigiliae. Verumtamen in somnis est magis apparentis operationis et formationis, quam in vigilia.

Invenimus enim quandoque vigilantem, cuius anima quibusdam suis utitur sensibus, imaginari formam rerum individualem, in qua cogitat. Et secundum quantitatem profundationis cogitationis in eo et dimissionis usus sensuum, est illa formatio magis apparens ei, ita ut quasi testificetur eam suo sensu. Et illud est quoniam, quando advenit ei occupatio in cogitatione sua, qua vacet a sensibus, privatur usu visus et auditus. Nos enim multotiens Invenimus cogitantem interrogari et non respondet, et, re existente coram visu ipsius, cum egreditur a cogitatione, si interrogatur an viderit eam an non, enuntiat se non