Liber de somno et visione
quem edidit Jacobus Alchindus, magister vero Gerardus Cremonensis transtulit ex Arabico in Latinum.
Tu, cui Deus occultorum veritates patefaciat et quem in
domo vitae et in domo mortis beatificet, quaesivisti ut
describam tibi quid sit somnus et quid visio. Hoc vero est de
subtilibus scientiis naturalibus, et proprie in qua transgressio est
ad loquendum de virtutibus animae. Et indiget speculator in
hac specie scientiae plenaria cognitione eius, quod narravi.
Nam si abbreviatur ab hoc, abbreviatur ab intellectu eius. Et
demonstratio quidem eius, quod in eadem scripsi, est secundum
semitam demonstrationum naturalium. Et scripsi de hoc quidem
secundum quantitatem quam tibi similiter sufficere aestimavi.
Adeo tamen provenit directio.
[I]
Dico ergo quod cognitio eius, quod accidit rei, non est nisi post comprehensionem scientiae quidditatis rei. Somnus vero