Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/46

Haec pagina nondum emendata est
6
Al-Kindi

ad actum nisi per id quod est illa res actu. Anima igitur est rationalis potentiā. Et est exiens ad actum per actum primum. Et cum unitur forma rationalis ei, non est ipsa per formam rationalem alterata, quoniam non est divisa quare alteretur. Et cum unitur cum ea forma rationalis, tunc ipsa et ratio sunt res una, rationalis et rationata. Ratio igitur et rationatum sunt res una ex parte animae. Ratio vero quae est actu semper faciens extrahere animam ad hoc ut fiat rationalis actu, postquam fuerat rationalis potentia, non est ipsa et rationatum res una. Rationatum igitur in anima et ratio prima, ex parte rationis primae, non est res una; ex parte vero animae ratio et rationatum est res una.

Ratio igitur, quae simplex est, est magis similis animae et fortior ea in sensato plurimum.

Ratio igitur prima est instrumentum omnium rationatorum et rationatum. Ratio vero secunda est animae potentiā.