Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/45

Haec pagina nondum emendata est
5
Al-Kindi

ut aliud vel alterum. Sensatum igitur in anima est sentiens secundum quod est in anima, sicut dixit Aristoteles, sed sensatum virtutis materialis est praeter animam sentientem. Secundum igitur quod est in materia, sensatum non est sentiens.

Et similiter exemplificavit Aristoteles intellectum, scilicet quod anima cum apprehendit intellectum, scilicet formam quae non habet materiam nec phantasiam, et unitur cum anima, tunc est in anima in effectu quae non erat antea in anima in effectu sed in potentia. Haec igitur forma, quae iam materiam non habet nec phantasiam, est intellectus adeptus animae ab intelligentia prima, quae est specialitas rerum, quae est in actu semper. Haec autem non fit attribuens nisi animae adeptae ad recipiendum, quoniam anima in potentia est intelligens, sed intelligentia prima est semper in actu. Nulla enim res attribuit aliquid suis receptibilibus, nisi quod erat eis in potentia et non in effectu. Nihil autem quod est rei in potentia exit ad effectum per se ipsum; quoniam si esset per se ipsum, exiret semper in