Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/44

Haec pagina nondum emendata est
4
Al-Kindi

in anima cum alio, aliud alteritate. Sensatum igitur in anima est sentiens. At vero sensatum materiei est praeter animam sentientem. Ex parte ergo materiei sensatum non est sentiens.

Et similiter exemplum rationis in anima, quando apparet ratio sive forma, cui non est materia et unitur cum anima, scilicet fit inventa in anima actu, cum iam fuerit in anima non inventa actu, immo potentia. Haec igitur forma, quae materiam non habet neque phantasiam, est ratio adquisita animae ex ratione prima, quae est specialitas rerum, quae est actu semper. Et ipsa quidem non fit adquisita et anima adquirens nisi quoniam anima potentia est rationalis, et ratio prima actu est. Omnis res adquirens rei essentiam suam, adquirenti ei est res illa potentia et non est ei actu. Et omne quod est rei potentia non egreditur ad actum per essentiam eius; quoniam si esset per essentiam eius esset actu semper. Quoniam essentia est ei semper et est inventa. Ergo omne quod est potentiā non exit