Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/43

Haec pagina nondum emendata est
3
Al-Kindi

Et hunc intellectum assimilavit Aristoteles sensui, propter propinquitatem sensus ad veritatem et quia communicat cum ea omnino.

Dixit enim Aristoteles quod forma est duae formae. Quarum una est habens materiam et illa est quae subiacet sensui; et altera est illa quae non habet materiam et illa est quae subiacet intellectui. Et illa est specialitas rerum et id quod est supra eam [scilicet generalitas rerum].

Et forma quidem, quae est in materia, actu est sensata; quoniam si non esset actu sensata, non caderet sub sensu, cumque apprehendit eam anima, tunc ipsa est in anima. Sed non apprehendit eam nisi quia ipsa prius erat in anima in potentia. Cum igitur apprehendit eam anima, fit in anima in effectu. Non est autem in anima sicut aliquid in vase, nec sicut caelatura in corpore; quoniam anima non est corpus nec circumscripta, est igitur in anima, et anima est res una, quae est ipsa, non aliud ab ipsa; nec etiam alia alietate praedicamentorum.

Similiter etiam virtus sentiens non est nisi in anima; sed non est in anima ut membrum in corpore, sed est ipsa anima, et ipsa est sentiens. Similiter forma sensati non est in anima