Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/42

Haec pagina nondum emendata est
2
Al-Kindi

Quarta ratio est illa, quam denominamus demonstrativam. Et est assimilatio rationis cum sensu, propter propinquitatem sensus ad veritatem et communitatem ad eam.

Dixit enim quod forma est duae formae. Quarum una est habens materiam et est illa quae cadit sub sensu; sed altera est illa quae non habet materiam et est illa quae cadit sub ratione. Et est specialitas rerum et quod est supra eam.

Et forma quidem, quae est in materia, est actu sensata; quoniam si non esset actu sensata, non caderet sub sensu. Cumque adquirit eam anima, tunc ipsa est in anima. Et non adquirit eam nisi quoniam est ipsa in ea in potentia. Cum ergo adquirit eam anima, fit in anima actu. Et non est in anima sicut res in vase, neque sicut similitudo in corpore, quoniam anima non est corpus, est igitur in anima, et anima est res una, non aliud.

Et similiter iterum virtus sentiens non est nisi animae; et non est in anima sicut membrum in corpore, immo est in anima et est sentiens. Et similiter iterum virtus forma sensati non est