Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/41

Haec pagina emendata est


Verbum Jacob Alkindi de intentione antiquorum in ratione,

translatum a magistro Gerardo Cremonensi.


Intellexi quod quaesivisti de scribendo sermonem in ratione abbreviatum, enuntiantem sententiam Aristotelis et Platonis. Comprehensio quidem sermonis Platonis et sermonis discipuli eius Aristotelis est, quod ratio est secundum quatuor species. Prima quarum est instrumentum omnium rationatorum et rationatum. Secunda est ratio quae potentia est in anima. Tertia est ratio cum exit in anima de potentia ad effectum.


Liber Alkindi de intellectu [et intellecto]


Intellexi quod quaeris [scilicet] scribi tibi sermonem brevem de intellectu [et intellecto], secundum sententiam Platonis et Aristotelis. Sed sententia eorum est, quod intellectus est secundum quatuor species. Prima est intellectus qui semper est in actu. Secunda est intellectus qui in potentia est in anima. Tertia est intellectus cum exit in anima de potentia ad effectum. Quarta est intellectus, quem uocamus demonstrativum.