Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/103

Haec pagina nondum emendata est
63
Liber introductorius in artem logicae demonstrationis.

fratrum. et id quod solent facere in rebus et quod inveniunt in suis domibus de rebus, ponunt indices ceterarum dispositionum aliorum puerorum, quamvis non viderint ea. et hoc secundum considerationem dispositionum, quas sciunt de se ipsis.

Adulti vero regulas suarum argumentationum ponunt ea, quae noverunt suis exercitiis de rebus et de dispositionibus earum, quas experti sunt. et sunt eis radices ad id quod considerant de allis rebus, quas non viderunt nec experti sunt.

Sapientes vere, qui praesumunt de scientia topicae et subtilitate speculationis, regulas suarum argumentationum ponunt id, in quo conveniunt illi et sui adversarii. et haec sunt radices et propositiones, per quas considerant id in quo dissident sive [illud] in quo conveniunt, sit verum sive falsum, sive certum. sive erroneum.

Sed exercitati in .demonstrationibus geometricis regulas suarum argumentationum ponunt ea quae sunt in primis intellectibus. et haec sunt radices et propositiones, ex quarum conclusionibus eliciunt alia nota, quae nec sunt sensibilia nec nota primis intellectibus, sed sunt adquisita demonstrationibus necessaris, deinde ipsa tota adquisita ponunt propositiones, ex quarum conclusionibus eliciunt alia nota, quae sunt subtiliora quam ea, quae fuerunt prius. et sic faciunt semper in tota vita sua.

Scias etiam quod de animalibus quaedam habent unum sensum, quaedam duos, quaedam tres, quaedam quatuor, quaedam quinque integros. scias etiam quod esse animalis in quo fuerit plurimum sensuum, habebit plura sensata. homo vero habet hos quinque sensus plenarie. sed qui ex hominibus fuerit perspicacior circa sua sensata et magis considerans dispositiones eorum, ea quae sunt nota primis intellectibus erunt in eo plura; et qui fuerit huiusmodi ut hie prius nota ponat propositiones, et ex eis eliciat conclusiones et nota demonstrativa, erunt in