Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/100

Haec pagina nondum emendata est
60
Al-Kindi

rit accidens, accidens autem non est nisi in substantia, tune inanitas non erit. si autem unum fuerit substantia et alterum accidens, similiter erit iudicium.

[Demonstratio quod extra mundum nec est inanitas nec plenum.]

Item demonstratio quod extra mundum nec est aliquid inane nec plenum. scias autem quod inanitas et plenitudo sunt proprietates loci. locus vero est una de proprietatibus [totius] corporis. si autem fuerit extra caelum aliquod corpus, nos autem in hoc quod dicimus mundum, non intelligimus nisi illud corpus cum hac tota universitate, tune quomodo extra mundum erit aliquod aliud?

[Capitulum] de hoc quod sapientes dicunt [aliud] quod mundus vel est antiquus vel est novicius.

Sed si per antiquum intelligunt longitudinem temporis, tune verum est quod dicunt. si vero intelligunt quod non cessavit esse stabilis in sua identitate, qua ipse est modo, tunc non est verum. mundus enim non est stabilis in sua identitate in una dispositione uno ictu oculi. tune multo minus cessavit secundum quod ipse est modo. item in eo quod. sapientes nominant mundum non intelligunt nisi mundum corporeum, qui est duarum specierum, scilicet caelestis et naturalis. corporum autem, quae sunt sub circulo lunae, sunt duae species. una est elementa generalia et alia generata singularia. generata vero semper sunt in generatione et corruptione; sed elementa generalia sunt semper in varietate et alteratione. hoc autem manifestum est speculatoribus naturalium. corpora vero caelestia sunt semper in motu et permutatione secundum distantias. ubi igitur erit stabilitas eius secundum unam dispositionem?

Si autem per stabilitatem intelligunt formam et figuram sphaericam, quae est ei in omnibus horis, sciant tum quod fi-