Pagina:Dictionarium latinogallicum - Estienne, 1552, A-Ins.djvu/12

Haec pagina emendata est

I LLVSTRISSIMO PRINCIPI, AMPLISSI-

moque Cardinali, Carolo Lotharingio, Carolus Stephanus s.

PRAECLARE mihi videntur, Illustrissime princeps, adolescentulorum studiis consuluisse, qui Latinas voces Gallicis alphabetica ferie coniunctas, omnibus proposuerunt. Quod inuentum, etsi prima fronte parû arduû ac magniticû iis elfe videtur qui locos communes probare solent: eó tamen vtilius à plærrisque existimari video, quò paratius auxilium studiosis omnibus adferre solet. Venusta autē vtilibus nunquā anteponet, qui horum lucem cuiuis propositam, cum illorum ambagibus diligenter contulerit. Vt enim qui manu correptum aliquē eò perducit, quòse maximè cupiebat, benignius certè ac commodius facere vid.etur, quàm f1 digico tantùm, aut capitis nutu iter, rusticorum more, commonstrauerit : sic qui dictiones ac sententias alphabetico ordine describit, dum veluti arrepta adolescentis bonarum literarum studiosi manu, statim ac facile illuc eum ducit quòse peruenisse maximè exoptabat, perutilius illi sanè fecerit, quàm si cōmunia tanrùm loca eminus ostēderet. Testes huius rei esse cupio insignis illius academiæ tuæ præceptores, quorum vndique conquisitorum inopiam, Mineruæ nescio quo fato perpetuò comirem, vt Remensi adolescentiæ consuletes, incredibili tua liberalitate subleuasti. Qui vero Gallicas voces, ac loquendi formulas Latinis dictionibus atque orationibus adiunctas suis sermonibus traducere consueuerunt, ideo me hercule facere vidētur, quòd qui tenebrosæ caligini student, ignota aque obscura vocabula obscuriore sermone explicare soliti sunt : Sed eum qui vulgo scribit, vulgari etiam idiomate vti oportere nemini dubium est. Quinetiam eos multò magis aberrare existimo, qui quemadmodum de librorum indicibus, sic etiam de Gallicolatinis ac Latinogallicis dictionariis magnopere cōqueruntur : quibus hoc cōmentum placet, vt quemadmodum typographiam, sic etiam indices ac dictionarios, negligentiæ potius quàm eruditionis bonarum literarum sectatoribus ansam præbere dicant. Sed quî fieri potest vt vnus homo tot libris, qui de rebus adeò diuersis à grauissimis authoribus ad hunc vsque diem scripti sunt, perlegendis sufficere vnquam possit : Atqui nemo eorum authorum est qui sua non habeat, sibíque peculiaria quædam vocabula : ex quibus non béne dicendi modò, sed & doctè scribendi venustatē aliquam colligere possimus. Quis autem labor describendis aut sumptus coëmendis omnium authorum voluminibus satis fuerit ? Ego profectò, quòd ad me attinet, Illustrissime Cardinalis, huiusmodi hominum genus cum iis lubens contulero, qui quum viam compendiosam ad aliquam vrbem nondum inuenerint, ea demum reperta, iuniores ac posteros incedere non patiantur. Sed tu meliore ac candidiore animo Princeps, tantùm abest vt eius sis sententiæ, vt nostrā typographiā maximis ab Henrico Rege impetratis priuilegiis insigné feceris, copiosissimos in Ciceronē institutos indices propensissimo studio sis amplexus. quos vt propediem absolutos cernas, id verò à summo rerum omnium opifice vehementissimè contendo. Interea Latinogallicum hoc dictionarium, post puerorum Dictionariolum tādem absolutum, veluti melioris laboris nostri pignus accipies : eóque Remensis academiæ tuæ iuuentutem frui tantisper dines, dum absoluto Latinogræco, ac Ciceronis operibus, magnum illum Latinæ linguæ Thesaurum renouare nobis licebit. Vale. Ex tua typographia Idib. Iul. M. D. LII.