non pessimus, piscātor non imperītus. Brevi salutabam paullo blandius, adrīdebam cōmius, et invitā Minervā, ut scīs, haec omnia.
Iulius. An Philippus eques? Philippus blandus salūtātor? Unde haec mīrācula? Nuper nihilo nisi balneis et tabernis utebaris.
Ph. Certior fīes. Tu quoque, si sapīs, in Siciliam advolabis. Quid ita te iuvat, hominem tam impigrum et strēnuum, inter āreas urbānas consenescere? Sed retinet profecto te tua podagra. Utinam ea, te salvo, pereat male!
I. Pereat male, mi Philippe!
Ph. Nam si Siciliae bona et commoda satis pernosses, Iuli, tu ālātis Mercurii pedibus[1] illūc accurreres: et si podagra tua non sineret, Daedalus[2] tu fieri optares.
I. Quid est, Philippe? Quantum cupio istud scīre.
Ph. Ut e plūrimis ūnum quiddam attingam, sunt illic dīvīnis vultibus nymphae, faciles, blandae, et quas tu tuis Subūrānis virginibus facile antepōneres.
I. [Paullo minus cupidus.] Ecquid aliud?
Ph. Est praetereā apud Sieulos mōs nunquam