Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/93

Haec pagina emendata et bis lecta est
82
VILLA RUSTICA

V. Esto.

‘Nam, cum sevēri fūgit oppidum Martis
Et inquiētas fessus exuit curas,’

Hortensio nostro indulgendum est et uxōri grātissimae. … Hīc in prīma cohorte est ordo cellarum: illae oleāriae, ad austrālem versae regiōnem, vīnāriae ad Boream.

Tarratia. Mundae sāne et ad unguem factae videntur: procul dubio cōpia inest vini et olei amplissima. Sed quae procul sunt illa aedificia?

V. Illa sunt būbīlia, et equīlia, et ovīlia. Iam nunc[1] redeunt boves ex arvo reducti ut e lacu bibant.

T. Mihi quidem magis placent argūti anseres et anates quae in fonte frequentes lavantur. Pāvōnes quoque quam superbi, qui caudas nobis pandunt! Sōli secum spatiantur galli et superbiunt.

V. Nuperrime magnam columbarum vim ēmit dominus: harum amōre paene insānit, nam saeculum[2] vocatur. En, paucae iam in tecto consīdunt. Ut novae turres exaedificārentur magno pretio curavit, et candido pingerentur colōre. Ad duo millia[3] circum villam habitant.

T. Quam earum plausibus tota cohors sonat!

V. At uxor mea ex aedibus venit, sinu farris

  1. Iam nunc, ‘even now.’
  2. saeculum, ‘the fashion, the correct thing.’
  3. Ad duo millia, ‘about two housand.’