Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/92

Haec pagina emendata et bis lecta est
81
ITER ARICINUM

M. Haecce ‘animus meminisse horret luctūque refūgit’.[1] … Ēn pro dōno nostro bāsia iactant! … Iam tandem aperītur[2] Arīcia, et iter nobis paene confectum.


XXIII. VILLA RUSTICA

Varro, villicus: Hortensius, bibliopōla Romanus, et Tannātia, uxor ēius.

Varro. Heri Romae erātis: hodie in agro estis Falerno. Spēro vos, dum rūre habitatis, corpora bene curaturos esse. Dormistisne bene, et ientāculo fructi estis?

Hortensius. Āere ampliōre et silentio tranquillo, optime dormīvimus, mi Varro, Hīc locus certe

‘caelo perfruitur serēniōre’[3]

nec rotae essedorum blando molestae sunt somno. Sed, si quid vacas, velim nobis villam totam ostentes, animālia, hortos, omnia quae agitis vos fortūnāti agricolae.

  1. ‘animus … refugit’ from Vergil’s Aeneid.
  2. aperitur, ‘comes into sight.’
  3. Lines from Martial.