Pagina:Dialogues of Roman Life.djvu/83

Haec pagina emendata et bis lecta est
72
SERVIUS TULLIUS REX FIT

Met. Rēgis mors aliquot dies cēlāta, tum dēmum palam facta est.

Marc. Tum dēmum nonne exarsit īra populi? Nonne Tanaquil occīsa est? Quid de Servio factum est?

Met. Ūnum tantum semel respondēre possum, Marcia mea. Servius ita firmo praesidio mūnītus est ut regnare posset, quamquam iniussū populi, tamen patrum voluntāte.

Met. Quid de Anci līberis?

P. Exsulātum ierant.[1] Multa mīra et horrenda illos dies Romae patiēbar. Quam libenter Gabios redii!


XXI. ITER PER VĪCOS RŌMĀNOS FACTUM
Umbricius, pater: Milo, fīlius: Gallus, sodālis rusticus, qui paullum Romae commoratur.
Scaena: Ātrium.

Umbricius. Agite, pueri: quid vultis hodiē? Placetne in lectīca ferri et vīcos circumīre? Nondum, mi Galle, omnia vīdisti mīrācula quae praebet Roma nostra, caput urbium.


  1. Exsulatum: the supine expressing purpose after a verb of motion ierant, ‘went to live in exile.’